Esdrae Liber Primus*

Caput 9: Versus 4

Convenerunt.Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse.Convenerunt.Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe moerente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur.Scisso pallio.BEDA, ibid.Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quae illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.
(* Traductions européennes)